Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Epithalamivm Caesaris Calandrini, Ecclesiae Italicae, quae est Londini, Pastoris, & Elizabethae Harderét.

SIve per antiquos retrorsum turgida Fastos Exspatiata meas, tumidumque nepotibus Olim Obtrudis, veteres animo commensa Quirites, Roma, nec invidiam Gentis meruisse Britannae Diceris, neque Caesareis gavisa triumphis Una, nec hanc solidè (quae nunc sunt saecula) laudem Londino patiente feres; sublimior illa Se videt, & negat esse nihil non Caesare majus, Sed negat esse suo: Videt hunc de frigore duri Pectoris, & glacie quae mox penetrabilis ulli Non fore visa, licet fuerit penetrabilis uni, Laeta Cupidineos ducentem rite triumphos. Nec minùs ista suo viridem victoria laudem, Victori, nec inauratas debere quadrigas Visa minùs, quàm cui Dacos, cui barbara Thraces Pectora, Sauromatasque truces, Garamantas & Indos Obtigit uni omnes semel inclusisse trophaeo. Sive quod es libet esse, & qualem illudere saeclo Miramur, sacro moderantem Regna capistro, Et modò non totum subigentem Collibus Orbem Hesperiis; Schola dissidii, foecunda malorum

Mater, & erroris quantùm capit orbis origo, Pone supercilium, festum cui laurus adumbrat Circumflexa caput, Pastorem Καίσαρα spectas, Pastorem, cui cura lupos quot foeda pudendo Emittis gremio, quot humo depromis Erynneîs Pellere nil merito (da, Coelum, possit) Ovili. Καίσαρα, cui Fidei scutum, cui cassida Vitae, Iustitiae loricam & Verbi coelitùs ensem Induit armipotens Deus, indefessa per Orbem Selecti tutela Gregis, quò, perdita, quò te Concutiat, sceptrumque manu, triplicemque superbâ Caesarie, quâ regna premis, quatis astra, tiaram Auferat, & Romae discat post saecula Romam Reddere, & haud vanum priscae pietatis honorem. At tibi quò tantae felix bellator arenae Sufficias, valeasque forìs in praelia, Caesar, Pax niteat sincera domi, Concordia lectum Sepiat, aeternoque liget praecordia vinclo, Junctaque divinum scandentia vota tribunal Prospera concilient commnni Numina sorti; Nec priùs importuna toro levet Elizabetham Caesare, nec priùs hac subducat Καίσαρα Clotho, Auferat una dies quos junxerit unus (at ô tu Sera tamen lucesce dies) Hymenaeus amantes. Concordes animae, beate Caesar, Felix Elizabetha, par suave, Dulcis copula, turtures gemelli, Restant ultima vota, summa restant: Foecundos thalamo super precari Lusus, gaudia, basiationes. Vos amplexibus osculisque centum, Vos implexibus osculisque mille Non semper vacuos dies beate, Non unquam steriles beate noctes, Sic ter tertia prole ter beatam Ditet Caesareâ domum Selene;

Sic augur conviva siet, sic omnie vero Canatet distendens Hymenaeum turba choraulen. Quàm bene, quàm dignas junxistis, Numina taedas Si decus ingenii pariter, si frontis honorem Caesar Caelarulis dabit, Elizabetha Kalandris!

cIɔ Iɔc xxi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove