Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In ejusdem Epigrammata quibus templi Amstelodamensis incendium celebravit.

CUm Templi fumaret apex, & inutilis esset Ya, nec Amsteliis proficeretur aquis, Fabrica magnificis ardens excussa columnis Horrida, momenti clade, ruina fuit. Nec stetit hic Caeli rabies, crudelior atrâ Peste novos auxit atra favilla metus. Horruit ad cinerem plebs consternata, novique Semen relliquias credidit esse mali. Castalios tandem latices de fonte perenni Iecit in infidos Musa miserta rogos. His flammae fuit instar aquis, & siccior ille Vincendus liquidis ignibus ignis erat. Si qua sub his porrò fumantia rudera terrent, Si qua sub infami fomite pruna latens, Dormite, Amstelii, meliori fulmine caecas Barlaei domuit Musa diserta faces.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove