Ad Petrum Scriverium.
SCriptor erudite Veri, clara lampas temporum,
Seu vetusti, seu recentis; Scriveri nostrum decus,
Digne Woelevici rector, plene possessor tui;
Si Poëtae non Poëtae, si dicacis aulici
Non gravaris esse Lector; ecce quo bonas malè
Collocâris Lector horas, & relector pessimè.
Altero cum Martiali, cum lituris horrido,
Cum liturâ Martiali, quantus est aut quantulus,
Cum nec umbra Martialis, cum nec ima Bilbili,
Cum nec infimae ruinis, cum nec umbra dirutae.
Si times ne fortè fauces inquinent sordes meae;
Ne fer aegrè quod ferendum; prona consolatio est.
Abluemus hoc liquore qui nihil non eluit,
Abluemus eleganti, claro, odoro, spumeo,
Ρηνικωτάτῳ Lyaei saltitantis haustulo;
Cum Poëtae tam Poëtae quàm bibacis Aulici
Proximo de Woelevico proximo in Vitaulio
Non negabis hospes esse literato prandio;
Cum vocabimus madulsae dura desultoria
Molliore verbulo momenta desuctoria.