Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Annam Mariam à Schurmans.

ILle ego qui raris sudata Poemata stillis Saepe dedi, toto nunc simul imbre pluo. Anna, meus stupor, Anna, tui fax aurea saecli, Porrige non aegras ad mea dona manus. Si crambe repetita potest mors cocta vocari, Hanc ego non aliquid mortis olere nego. At si spem facio (facio, illustrissima rerum) Taedia non alias haec habitura vices.

Da mihi te testem tabulis adscita supremis, Nec grave sit, quae sunt ultima, ferre semel. Non modò quòd brevis est & momentanea, mortem, Sed, quia postremam, credimus esse levem.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove