Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad R. Honerdum in suprema Curia Senatorem, de Virgilio & Lucano inter pocula collatis, animi autem gratiâ hoc illi à me & aliis praelato.

FAEcundos calices, qui me fecere disertum, Cum gravis ad lances causa tuenda fuit, Cum tres Lucanum socii fecere Poetam, Quartus in historia jussit habere locum, Faecundos, Honerde, probo: facundia vino Cocta, parùm, nî me fallo, coacta fuit. At causâ certante tamen certavimus, & jus, Scilicet, & fas in partibus omne stetit. Nam quis ego de re dubiâ contendere tecum Sobrius, aut Baccho quis praeeunte velim? Sobrius hoc tandem & nullis ardentior uvis Assero, Lucani sacra Camoena mihi est. Sacra; nec offendo, quem vis invitus adorem, Perspicuum laevi carmine Virgilium. Huicc sua majestas constet, non constet, ametur, Non placeat, sapiat denique, non sapiat; Non veto, non turbo, non disputo: sed Lucano Sic quoque sustineas mitior esse meo. Hoc te causa Deûm victrix, hoc victa Catonis, Hoc Magni manes, hoc pia Polla rogat, Polla rogat, vati vates sociata maito, Sarta sient veteris vincula conjugii, Historicisque, offensa refert, si nata fuissem, Nullo non Romae digna martia fui. Sed Romae quas non potui contemnere taedas Vnica Lucano Polla superba proco? Contempsi, quis it inficias? & summa petivi; Heroës animos nil mediocre movet. Consulis uxor eram, nisi Caesaris ira fuisset, Et vivo virtus facta Nerone nocens.

Sed summi viduam laudavit Roma Poëtae. Crevit ab invidia Caesaris ille favor: Et stetit ambiguum, fuerit Pharsalia bello Clarior, an tali perpetuata manu. Hoc liquet, ad seros scriptam superesse nepotes. Pugnatam primâ displicuisse die. Scriptae delicium studuit non perdere prudens Roma, triumphatae non meminisse nefas. Iam scriptae pars Polla fui quotacumque: quis obstas Livor, & in manes expuis acre meos? Tres sociâ Libros limâ purgavimus, autor Vnicus, autoris censor uterque fuit. Caetera nec curas experta est cura secundas, Nec nisi festino dente polita nitet. Et durat tamen; & certè nullius Homeri Simia, de nullo ditior Enniade, Stat pede nixa suo, &, nativis fulgida pennis, Non timet ultrices indè vel indè feras. Quâ nos cumque manu volvas, Pharsalia nostra est. Quodque placet, Lector, debet amata sibi. Lector, ama, quod amasse probant odia ipsa tyrannos, Ivit in invidiam cum furiatus amor, Et primum, placuisse, nefas, superasse coaevos, Altera, portentum tertia culpa fuit. Quid moror? haec summa est: nihil invidisse Maroni Saecla, Venusinae nîl nocuisse Lyrae, Quae, tot Apollinei cum ferrent aetheris astra, Lucani solem non valuere mei. Scilicet (hoc fas atque nefas audite) cupressum Quod ferit, arbusto parcere fulmen amat. Talibus invasum propugnans Polla maritum Nescio an in somnis adstitit, an vigili: Adstitit; hoc de vate volo mihi credere vatem, Exiguam tenuis posco poëta fidem: Et facies, Honerde, furens quid foemina posset Vivaci candens edidit indicio:

Quin rugis aliquid visa est caperata minari, Quales turbandi credimus esse maris. Tu quibus insultes agnoscito sobrius umbris, Et vel defunctae vivus ab ungue time. Sin pugil illustrem decertabundus arenam Poscis, & armatâ cominus ire manu: Adsto equidem, & quò vos umbratilis alea belli Auferet, & quò sors diriget arma moror. Vteris arbitrio non spectatoris iniqui; Intersum studio partis utrimque pari. Ecce furens vacuo dudum Argentaria circo Bella per AEmathios tota recenset agros, Iamque impugnatae credscit imagine pugnae, Et quo non placuit vincere marte parat. Carmina censurae primos experta maniplos Hìc acies, hìc vis prima nocentis erunt. Tu caesìm punctìmque feri: certaminis horror Ingruit, Historici quale Maronis amas, Cùm per castra trucem volitans Laurentia Turnum Lusit, & AEneas quod foret, umbra fuit. Hoc moneo, si fortè breves accenderit iras Incassùm plagas quae feret aura tuas, Cum tenuem, decepte pugil, sine viribus umbram Pro Polla totiès non feriisse gemes; Bis fieri frustrà nolis, aut aemula primis Vltima in umbonem perdere tela meum. Spectator sine telo, humeros imbellis inermes Affero; pugnantes perdere suadet honos, Pacatos pudor ipse vetat: non aequus Achillem Dedecet, Honerdo convenit aequus agon. Tum, quid agas? fugiam: fugiam velociùs umbrâ Quae patris AEneae scandere visa ratem. Quò fugiam verò? quò, si Cromenio,non simplice gyro, Si, cincto Bellimontio & Reigersberghio, Senatorib.duplici monte, latere licet?

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove