Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ordine quo perlata fuerunt.

SUmme vir Hugeni, quem nil nescire negari Non licet ingenuum quę didicisse decet, Tam bene si scirem quę me nescire negasti, Quam scio te summis vatibus esse parem, Tum te veridicum possem quoque dicere vatem, Ut credo reliquis vatibus esse parem. Fingere nimirum docto dat Musa Poetę Quod lubet, & verum non videt ullus amor. Sic ego judicio nil nescio vatis amici: Non ita, si vates deerit, amicus ero. Scire negas unum, quod spondes velle docere, Nempe malum vestri muneris esse librum. Hoc unum est quod te nolim didicsse magistro, Nec possum. contra stat tuus ille liber. Quę tam fruge bona est, quę tam jucunda legenti Pagina, tot promens seria totque joca, Melle madens, & felle rigens, & utroque diserta, Sic docet ut placeat, sic placet ut doceat.

SALMASIVS tuus, numine Musarum tuarum afflatus repentè fvsis his malis versiculis pro bono libro summas grates agit; Leidae Kal. Iulius cIɔ Iɔc xliv.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove