Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In natalem principis LXum: qui fuit XXIX. Ian. cIɔ Iɔc xʟɪv. ad ipsum.

IPsa salus Patriae, Pater Unice, cujus ab ipso Natali toties nascier ipsa solet. Fas sit ad haec solus sileam cunabula; non est Dictio quae sensus impleat ulla meos. Qui sexagenos ità quod numeravis annos Gaudeo, ut hos idem non numerasse velim. Quid facias Vati ambiguo, qui, dispare voto, Quem cupiat fieri non velit esse senem?

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove