Auditorium Iuridicum Hollandiae. De Rolle.Olim Comitum Hollandiae Coenaculam.
DEntibus hìc olim, labiis, linguâ atque palato
Res fuit Hollando publica gesta Duci.
Successere Patrum sapientia labra palatis:
Rem linguis iterum, non sine dente, gero.
Nec rota Fortunae est; patrii Rota Juris & aequi est,
Celsior antiquo quâ mihi natus honor.
Nam Fatis placuit, solis ubi jura dabantur
Principibus, populo nunc quoque Jura dari.Accipitur aliquando Ius pro liquore eorum quae coquuntur. sicuti enim jus summum bonum continet, sic humor ille bonus coctarum rerum maximam continet bonitatem & saporem. Paulus de Citadinis de Iure Patronat. Parte I. ad fin. n. 47.