Classe Hispanicâ ductu P. Heinii occupata.Remedium Vtriusqve Fortunae.
HEsperiae spolium, quo non opulentior hospes Appulit ad portus, Terra Batava, tuos, Heinius, afflictis in visum nomen Iberis, Creditur invictâ diripuisse manu. Iamque liquet, nec vana fides autore laborat. Nec veniet claudo, qui neget ista, pede. Si tamen est inter calicem quod fata minantur, Tantaleaeque valent fallere labra vices, En quantum, Batavi, calicem hunc & labra lacunae Dividit, en quantum gaudia nostra freti. Vicimus. hoc nihil est: restant mare, monstra, procellae: Caeli temperies quod superemus habet. Quàm propè dilectae fumavit Sestos Abydo, Quàm puer has multùm sospes aravitaquas, Quàm semel interiit! quàm nîl, nisi fata faverent, Profuit expertis incubuisse toris! Doctior ignotâ jacuit Palinurus arenâ: Nate deâ, quà te non feriere Dei? Quò vetus exemplum? quoties vicina reversas Thessala, non Tempe, perdere visa rates,Texel. Et procul extremâ victor discriminis Arcto Naufragus, in portu sentiit esse necem! Larga sui vindicta Deûm est; ne nesciat orbis Nullo non aliquid numinis esse loco. Parciùs exultet, quisquis rate fretus onustâ Spirat ab infido vel sua lucra mari. Quisquis eam casus tulerit, moderata voluptas Immodici poenam rara doloris habet. Caetera si spernas, Heini, fuge littus iniquum, Hosticus auriferis quo Tagus exit aquis, Quoque novenarum sedes augusta sororum, Infestum, quamvis culta Coïmbra, caput:
Scire negant illic qui sit clementia, quid fas, Vt Batavis non sint numina dura, deas. Omnia tuta time: subeat, si classe coactâ Occupet hostiles ultor Iberus aquas, Quà novus eripias ereptum vellus Iason, Vt, quod nulla dedit damna, nec ulla ferat. Nam quid agas plenus coram latrone viator? Effugias, quo te sospite sint & opes? Et nolis, invicte viris, imbellis Iberi Foemineas iterum sustinuisse manus! Non tua te virtus, non, quam tutare, Batavûm Gloria non memorem siverit esse tui. Hauriet has prius Auster opes, pretiosaque terrae Viscera vel rapiet flamma, vel unda bibet, Et vapor incensi fugiet, te flante, metalli, Quam tua sit parvo fama triente minor. Invideant aurum superi, victoria nostri Major erit; cedent damna superba lucro: Audaces Batavos narrabunt saecula: pluris Victor eris, quàm quae classe Talenta vehis. Nec olet immensi facilis jactura peculj; Totus ad Hispanum pertinet iste dolor; Bis pereunt illi, quas, cum periisse necesse est, Et voluit Batavus perdere, vicit opes. Jam nihili es, Fortuna: Veni quâ fronte sinistra es: Partim non jacies in tua dona manus: Ure, seca; veniet quo non acceptior hospes Appulit ad portus, Terra Batava, tuos.
Cookies on Poetry Cove