In Heinsii lectulum, mediâ Bibliothecâ collocatum, Mathematicè.
MAximus illustri metatus castra Lycejo
Heinsius in mediâ Palladis arce jacet.
Non poterat meliore loco, liber ipse librorum,
Et spirans uno Bibliotheca Tomo.
Quae circumsistit spatiis aequalibus ingens
Ingentem, doctum docta corona virum,
Indicat hoc unum, nullo discrimine, cunctos
AEquali punctum tangere amicitiâ:
Indicat hoc unum, nullo discrimine, quidquid
Omnia sciverunt saecula, scire caput.
Nempe quod à centro par est distantia cuique,
Hùc simul, hùc aequo tramite quisque ruit.
Si facies oblonga tamen pugnare rotundae
Creditur, & non hic circulus esse locus,
Excute sublimem potiori parte Mathesin,
Quae constanter idem forma loquatur habes:
Conus hyperbolico divisus segmine Centro
Fulget, & hi Radii, scilicet, hic focus est.
I nunc & Meccae lapides & pendula vani,
Quae non invenies, somnia vatis adi.
Hic se magnificis medius magnetibus, hic se
Divinus dubio pondere librat homo.