Fossa Principis. Prince-Gracht.
Mosa fave. quod florenti fuit Ostia Romae,
Ad tua pertingens ostia portus ero.
Taedet arenosos Hagam perrepere colles:
Illa diù nimium sedula, pigra gula est.
Ergo, novis si quid veri est in Vatibus, olim
In Mosam & Mare usque porrigenda.Fossa bonis (avibus?) piscibus acta ferar.