Epitaphium Fr. Augusti Thuani, Criminis rei, quod à se improbatum, in gratiam amicorum celaverat.
QVi jacet hìc, hospes, pravi, sine crimine, coepti
Conscius obtrusâ relligione fuit.
Nec sceleri quidquam probitas contraria juvit:
Commissum sceleri est subticuisse scelus;
Cum violata fides socios impunè negantes
Flectere nec posset sola, nec arguere.
O legum subtile nefas, quibus inter amicos
Nolle fidem frustrà prodere proditio est!