Academiae Groninganae damnum ex calamitate publica.
DUm lis perennat, dum Rei pars publicae
Parti repugnat, dum vacillant cardines,
Dum Civitas quod vult negat, quia vult Ager,
Dum vult Ager, quia Civitas, quod vult, negat,
Peccantque partes intùs & peccant foris,
Immunitate, jure, proemio, Togâ
Caret Professor; Codicum immortalium
Augmenta cessant; ossa, de Cadaverum
Dissectione relliquus doctè labor,
Dignus Theatri luce, dignus ultimâ
Longaevitate, non habent ubi pedem
Erecta figant. Bibliothecam putas
Id, Hospes, esse? triste Coemeterium est.
Abi stupore, abi dolore percitus,
Patriaeque Patres quò sapiant mone truae,
Discordiam, quae patria est, & est Patrum,
Vexare vivos, & nocere mortuis.