In Danielis Heinsii, Pulcherrimum capacissimumque Musaeum quod nuper occupaverat.
ANgustos egressa lares aeterna supellex
Heinsii in augustos amplior introiìt.
Quid ni? foeta libris scriptum quae includeret Orbem
Penè capax HeinsI debuit esse domus.
Quod conata diu nescire modestia, tandem
Scivit, & invito, laxius este mei,
Excidit, este viri, quorum stipatus in orbem
Agmine nemo brevi latius orbe fuit.
Quanta futura, putas, hospes, si quando futura est,
Digna tot hospitibus, hospite digna domus?