Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In I. Smithij Noviomagum.

DE luce lucem mutuare nemini Proclive non est: Hoc agunt qui nil agunt, Nisi id quod actum est, proferunt nihil, nisi

Quod protulere doctiores aut avi, Aut fortè patres. Smithius non sic meus, Non sic: Avorum nemo quod, nemo patrum Pervidit, hic pervidit, & meos docet Princeps Batavos, oppidi sedem sui, Et illud olim illustre seminarium Virtutis, illud nunc & armorum penu, Quod maluit no nesse quàm jugum pati Ferox Batavûm ductor, Insulae suis Adhuc Batavae deligens forti fugâ Princeps recessum. Disce, Lector, Smithio Docente, si Batavus es, quò cesseris, Et unde, cum sinistra fluminis fuit Sinistra ripa, dexteras invasimus Dextrè paludes: disce nec fumos puta Gerrasve vendi; testibus testaceis Efossa fimo veritas fumos fugat, Nummi loquuntur, frusta, lampades, styli; Elingue marmor asseret, cum Smithio, Hìc esse saltus, hìc Rhodum. Mirare nunc, Lector, docentem Smithium quod nescias, Nisi de tenebris Smithio accensâ face, Prodente Patriae situm Patriae situ.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove