Ad quatuor Filios, Ingrediente Anno
ILicet, exacti finem contingimus anni:
Qui dabit instantem proximus ortus erit.
Mos monet et ratio sacris votiva Calendis
Progeniem salvo dicere verba Patri.
Scandere amat Pietas, & Amor reverentia dici:
Vt vix officii cura sit illa mei.
Quid tamen? inverso placitum est nunc ordine niti:
Annus ab hac ipsa sit novitate novus.
Descendat Pietas, reverentia cedat Amori:
Fas est officii caussa sit illa mei:
Vos ego, pars animi, vos, voti summa Paterni,
Vos ô delicium, pulchra quadriga, meum,
Vos ego quot vixi non infeliciter annos
Bis duplici voveo prosperitate frui.
Cujus enim pueri jam nunc vestigia ponè
Linquitis, hac etiam vincere sorte decet.
Creditis? hoc voveo, faciant vos Astra benignis
Nutibus in sano corpore mente bonâ
Tam mihi dissimiles, ut quos mirabitur omnis
Posteritas, omnis nesciat esse meos.