Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In Danielis Heinsii Equ. Exercitationes ad libros Novi Foederis.

QVàm primùm genitore Deo, cruce, morte nefandâ, Placato, patriâ Filius arce stetit; Plurimus erepti volvens oracula scriptor Testis & interpres gestiit esse Dei: Quàque fuit vernantis agri ditissima messis, Messorum planè prodiit aequa manus. Omnis in hoc aevi pietas sudavit, & omnis Tot membranarum pondere terra gemit. Heinsiadae tamen, Heinsiadae (nihil addimus ultra, Quo nihil effari est celsius, Heinsiadae) Neglectas placuit per tot vestigia spicas Exequi, & hanc summam messi adhibere manum. Summa manus quasi prima fuit. venit amphora factus Vrceus, atque ingens pagina sera liber. Nempe, quod aetates oculatas fugit & omnem Lyncea, ab Heinsiadae lumine lumen habet. Vltimus infanti Quantum nesciverit orbi Indicium, senio praecipitante, facit.

Quantus qui, nocti factâ vi, vespere nigro Redderet auroram, debuit esse Liber! Christe, Creatori Domino cognate Creator, AEterno lux, AEterne, coaeva Patri, Manna merum, Panis coeli, qui pane stupendo Ora tot explêsti pendula ab ore tuo; Ecce Creatoris rursum mysteria dextrae Sentio, & hìc praesens numen adoro tuum: Auribus hìc oculisque novae miracula frugis Objicis, & magno rursum alimenta gregi. Scilicet è tenui, duce Te, succrevit aristâ Pascere par mundi saecula sancta seges. Te duce sarta siet: spretâ, multiplicis Hydrae Morsibus, invidiâ, Te duce tecta siet; Te duce qui rugiet, vanâ & sine dentibus irâ, Nesciat hoc ungues in Daniele Leo.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove