Italia decolor.
HEsperii Manes, Mundi morientis imago Praevia, faex rerum, splendida barbaries, Marcide flos, cinis, umbra tui, salve Itala Tellus, Indigenam Patriae frigidioris habes; Inferioris habes, non deterioris alumnum, Hospitii sociâ qui rogo jura fide. Illa per ingenteis olim dilapsa triumphos Illa super geminum Fama levata Polum, Quâ caput atque Orbis latè dominator ocellus Diceris, hos oculos impulit, hosce pedes; Jussit ab Arctoïs discedere littoris undis, Quà Batavi fontem nescit arena soli; Scandere monstrosum per inhospita nubila culmen, Ferre per aestivas torpida membra nives Jussit, & ô vanis utinam ne lapsa revolvens Luserit ignarum rumor imaginibus! Infelix, at enim quàm prisci rara decoris Semina, pauca virûm, nulla vigoris habes, Nulla pudoris & ingeniti (fas dicere) bruto Luminis, ingeniti, quas alis ipsa, feris. Impia divinos, specie pietatis, honores Eripis immenso, qui videt ista, Deo; Quod colis ipsa creas, quod edis colis, horreo dictis, Mente Creatorem non capis, ore teris,
Cui gemitus de corde pios, cui viscera debes, Contritique sacras pectoris exuvias, Dona viris, pueris spernenda crepundia profers, AEra, faces, tabulas, marmora, thura, sonos. Improba, cognatas agis in sua viscera dextras, Tota rubes fratrum sanguine, tota Patrum: Sicas, flagra, aconita doces, non praelia, civem, Ivit in acceptos fraus homicida jocos. Luxu, foeda, fluis; quicquid congesta dederunt Saecula vel patras una vel exsuperas; Non gladium raptor, non novit adultera legem, Non Sodomae sordes, non pice digna Venus. Plura jubet calamus, jubet indignatio plura, Nî vetet ingenuus plura referre pudor. Sisto manum, pede linquo tuos, indigna, Penates, Forsitan his olim qui capiatur erit, Quo sociae veteres Romae placuere Batavi Candor, & egregius mentis ad alta vigor Fervet adhuc, studiisq; idem Constanter abhorret, Roma, sed heu! quàm nunc altera Roma tuis. En reducem dilecta tenes Hollandia Civem; Da subeat veteres non novus hospes agros. Rettulerint alii insanae novitatis amorem, Italiae solus taedia sola fero.
Clavennae in Rhaetis. cIɔ Iɔc xx.
Cookies on Poetry Cove