C. Barlaeus, C. Hugenio Navitae audaci & intrepido.
VAde per iratas, mi Constantine, procellas,
Vade per adversos, navita magne, Notos.
Haesimus in ripa. fateor. cur? damna timemus,
Quae mediis sensit dux Palinurus aquis.
Haesimus in ripa. fateor. cur? aequore mersa
Non didicit modulis dextra natare suis.
Haesimus in ripa. fateor. cur? nolo Poëtis?
Nolo meis toties esse vocatus Hylas.
Icarus Icario si fecit nomina Ponto:
Fluctus Abydeno si fuit urna proco:
Si Tiberim sese jecit Tiberinus in ipsum,
Foemina si Thracum nomina fecit aquiss:
Si Sappho mulier saltus aggressa viriles
Non formidatâ Leucade mers afuit:
Nil moror. hac pereant famâ, quos poenitet aevi.
Non vacat, exemplo deteriore, mori.