Ad ipsam.
Sol in Virgine, non latui; nec vana tegendi
Nominis obscuro carmine cura fuit.
Sed radiis admora tuis scintilla perivi.
Non videt Eoum quae tegit Astra jubar.
Surge adeò, quantusque sies oriturus, oborti
Casum deliquii, non satis orte, roga:
Surge, quod optavi, quod votis omnibus opto,
Surge, die noctem pelle dieque diem.