Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad eundem.

PVgnabo, quia Thorius vocavit, Despectâ modò turgidus senectâ, Turgenti modò fervidus juventâ, Ferventi modò nixus aequitate Erupi, calamumque & ipsa movi Quae furor dedit arma; nec ruenti Credas ocyùs evolasse tecto, Cum flammas bibit Ilion Pelasgas, Et se Pergama nocte, sed supremâ, Viderunt mediâ, facemque victis Idem contulit ignis & ruinam; Nec nocturna viros ad arma, ad arma Credas ocyùs evocasse, qui, se Salvo vix ratus exsulem Parente, Pressit pondere verticem senili, Dignum perpete verticem coronâ. Mox ut pressiùs usque concitatae Occurrit furor insolens senectae; (Naturae placuit rapi quod usquam est Vicinâ violentiùs quiete) Ut formis neque Proteo latere Mentitis animum Viri manumve Infensi pote, nec Jovi latere Sperandum, subeatne vel Iuvencum Obtrusisse, vel Alitem, vel Imbrem; Vt sicâ nihilo vel ense tutus Occurras magìs, huic parem vel illi Nacturo clypeum vel arma telo;

Hem! dixi pede pallidus regesto, Pugnarem, nisi Thorius vocasset.

At tu parce minis in meritos minùs, Poenarum dedimus sic quoque plus satìs: Desint verbera verbis, Iam jam polliceor fidem. Quotquot mundus habet corpora, si jubes, Umbras credidero; denique, si jubes, Vel te, lucide Thori, Nî Phoebi nimiùm tenes.

cIɔ Iɔc xxii.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.