Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In prodigiosam Autumni siccitatem, obsessa Hulstâ.

QUae quondam attonitos fausti miracula Caeli Servavere Patres, iterum clementia Patris AEterni attonitos voluit spectare nepotes.

Nempe quod AEgypto sicci maris unda resistens, Autumno vergente palus non humida Flandro est. Non facimus Fortuna, Deam: Deus unicus illam Arcet ab his armis nubem, Deus armiger. At tu, Tu populi tutela tui, da gratiùs iisdem Patribus agnoscant eadem portenta nepotes, Gratiùs illud agant, populus tuus esse, Batavi.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove