In Paetologiam Raphael. Thorii.
QUod jam summa procul villarum culmina fumant, Quod fumos abibit omnis ager, bibit omnis ab Aula Ad caulam fumosa domus, quod pascere fumos Fumosos Equitum cum Dictatore magistros, Quod pueros fumare juvat, fumare puellas, Molliùs indignor. quin tecum ignosco puellis Et pueris, aula, caulis Equitumque Magistris, Prime pater Paeti, fumantum gloria, Thori, Non fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem Sedule; Te praetore magis lippire decenter Quam lachrymâ ridente putant; jucunda cuique Te Medico tussis, cui nec pituita molesta est, Creditur instantes membris emungere morbos. At mihi quod sacrâ latet in vertigine multò Praecipuum est; hos te calices fecisse disertum: Haec aliquid certè fumo facundia debet. Faecundi calices, felix vertigo, saliva Nobilis, insignes lachrymae, gratissima tussis, Me quoque, si parcè videor laudare merentes Insolitas calicumque super praeconia laudes, Me quoque vicinis afflatum credite fumis, Et sicco titubare mero; brevis iste futurus Est furor, exierit sensim vesania primi Turbinis, aggrediar stabilis de nare tepenti Fundere cum fumis quae vos per saecula vectent Verba, vetentque mori, nolint Iovis ira vel ignes. Pro fumi! sed & hic furor est; ignoscite vobis, Fumosoque mihi; cessem fumare, tacebo Sobrius, & sapiam; labris encomia, linguâ, Dentibus occludam. quid enim, si Thorius unum Arguit ipse sui reliquum fecisse stuporem?
Cookies on Poetry Cove