C. Barlaeus Zulichemi Domino, ὑδροφοβίαν exprobranti.
MOverat aestivas inflatior Ya procellas,
Et socio poterat savior esse Mari,
Absque quòd inflatae furor, in multiplice ruga,
Quà malè visa fuit ringere, terror erat.
Cum saturis Mudâ monitis sex ire caballis,
Parva trias magnae noluit esse comes.
Vossius in dubio, & jam nunc vix-fortior alter
Credere se ignotis non voluere Notis.
Barlai ancipites Pirene provida mentes
Impulit, aequoreos tunc timuisse Deos.
Si gemuit contemta suis Heroibus Argo,
Nec tuba vexati tanta rudentis erat;
Vespere si rubuit: rubuit puduitque Batavos
Pontigenas Ponti spernere posse minas.
Quae nunquam socii tulimus, quae tota repellit
Natio, mas er mas damna Poëta timet.
De Graecis, age, de Latiis, age, credo docenti
Quicquid sive jubes credere, sive vetas,
Nam cunctis, ignosce, potestas, Flacce, Poëtis
Tam temerè audendi non satis aequa data est.