Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In Natalem meum.

SEptember idem venit & Septembrium Quartus dierum, quo novellum saeculi Civem batavis Haga me dedit meis. A lacrymis coeptum est iter quod exigo; Per lacrymas perrexit, & sic desinet. Interpolatum gaudio si quà fuit, Parùm perenni, semper infido fuit, Et quale Solis aepè momentaneum E nube rorida micat nimium iubar; De caetero μόχθος fuit, κόπος, πόνος, Et summa merces livor, aut ingratiae. Vitâ priori si frui bis vivere est, Ne cogitando bis quidem vivam libens, Minus revivam, vel peractis denuò Spinas rosasque permeem vestigiis, Primasque retrò fabulae scenas meae. Si, quod futuri conditum nigrâ specu Producet in diem dies, vultu venit Non laetiore, non minus claudo pede; Volate coeli & siderum volantium

Cum sorte nostra & morte vectrices rotae: Nec admovete stamini parcas manus, Parcae sorores, quo peracto desinam Spei metusque, gaudii & luctus, mali Bonique ferre reciprocè foedas vices: Quae summa voti est, desinam summè malus Summè bonum irritare peccando Patrem. Properate Septembres mei, non abnuo Mutare sedes, & rebelli sarcinâ Exutus aeternum Deum, aeternam diem Adire per brevissimas vitae vias, Et, quod timere nemo sobrius potest, Mortalitatis ultimum suspirium. Audebo magnis parva votis addere? Non abnuo videre quamdocunque sit, Quàcumque sit, Dei, ac diei compotes Mauritium simul meum & Stellam meam.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove