De secundi Incendii causis, nondùm satis perspectis.
MIrantur quibus orta sient incendia causis,
Auriacos iterùm quae subiere toros.
Nullus ego: quis enim laceras cum patre Gradivo
Vulcani dudùm nescit amicitias?
Insanire fabrum dubites, castissima quamvis
Hìc cubet & Marti juncta marita Venus?