In Erycii Puteani Caesarum Austriacorum Elogia.
Ecce quod invideas, qui nunc augusta Viennae
Tradita per tantos sceptra tueris Avos.
Non uno cum Sole micas, stipatus Avûm vi
Non uno socio Caesare sceptra tenes.
Quot legis hìc rerum dominos, consortia Regni
Crede super terras Astra redîsse tui.
Crede nouâ sic luce frui, ut contermina Mundo
Fatales iterum non subitura vices.
Tanti est Austriacis, Puteano vindice, lethi
Coelitùs expertem sic repetîsse diem.
O minimè mortalis, ô in ludibria coecae
Sortis, ô in Coelos imperiosa manus!
Quos natura Duces, quos inclementia Fati
Extinctos voluit, non sinit una mori.
Ecce tamen quibus incumbas solatia, Caesar;
Si volet ista quidem, quod volet, ista manus,
Tu quoque, Caesareos inter victure Nepotes,
Post tua cum Proavis fata superstes eris.
Jam Superi, in vestra vobis statione placete:
Sic quoque non superos credimus esse Deos.