Ad lectorem Poëmatum meorum.
AMice, non amice, quisquis es, Lector,
Lecture, non lecture quae damus, quae non
Damus (coacti blandulis amicorum
Impulsibus, precibusve, sive mandatis)
Momenta vulgo; parce dentibus, parce
Linguae faventi: non meremur aut illos,
Aut hanc moramur: ecce, quanta sunt, ipsi
Edicimus, fatemur & probè scimus,
Momenta non ullius esse momenti.