Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Academiae Oxoniensi perpetuum florere.

OXonii colles, & quae neglectiùs olim Festino pueri pressimus arva pede; Credite (si qua tamen fidei faex licta Batavis, Nec Musis etiam perfida turba sumus) Credite, Musarum virides palatia sylvae, Sylvae numinibus vota sacella meis, Credite, qui, quot onus gestat paritura, Britanno Viximus, inviti viximus orbe dies. Viximus inviti, quia nam quae summa videndi Vos fuit, & tantùm spes fuit, illa fuit. Nec reditura fuit, ita nunc proclivis adegit Praecipiti pronam Cynthius axe rotam, Et modò multa nimis coelo bacchata Noti vis Eripuit coecas imbribus aucta vias. Nec, si summa quidem placeant incommoda, vel nunc Annuat officiis blandior aura meis. Carcere torpendum est (sic Dii voluistis) eodem, Sola nec exilii credita plaga satìs. Bis miserum jubet esse, cui semel esse Batavo Sors dedit, & geminae mortis obire necem. Sic ego, Brutiadum pariter summotus Athenis, Summoveor Tempe, dulcior Haga, tuis: Sic patriae vicinus agris, sic proximus idem Oxoniis, isthinc exul & inde vocor. Qualis ad Euxinos (rubuisti Roma) Tomitas Perdidit in Scythicas irrita verba nives, Qui patriâ voluit Vates ubicunque carere, Ne modò non gelidis fas caruisse Getis. Da veniam veneranda tamen, da, magna Britanni, Londinum, Imperii gloria, magna domus: Maxima majoris, quantus patet, Orbis imago, Da veniam, regni regia congeries:

Non ego Sauromatas Tamisi compono paludes, Non ego vel celebres, quas vehit Ister, aquas. Non ego Ponticolûm demens tua marmora caulis, Non ego tam populis barbara terga tuis. Saniùs insanimus, & unus taedia (si fas) Oxonius vestri movit & auxit ager. Illa meis unquam si non occurrat imago Sensibus, immemorem quò sinat esse sui; Forsitan esse tuas aliquid tum turbida turbas Aula minùs dubiâ suspicione rear; Et tenerâ nec dum demulsi fruge palati Emicet ad glandes mota saliva tuas. Nunc mihi tam memori tam blandas undiq; circum- -gestanti mecum pectore relliquias; Et modò Woolseias recolenti coepta ruinas, Marmora de domini sorte notata sui; (Quàm bene, quàm subito, quantùm vaesana levârat Gratia, contrivit Caesaris ira caput!) Et modò Bodleias, congesta volumina, gazas, Rufe tuis pariles, vel Philadelphe tuis, Pulpita Lutetiis tam nil debentia capsis, Quàm Vaticano proxima, Roma, tuo; Quaeque superba novo stringens laquearia crusto Pergula Bodleiam poscit & ipsa manum; Et modò lustranti tot in illo lucida coelo Sidera, tot limo de potiore viros, Illustres animas, deductos aethere cives, Reddendum stellis (tarda sit hora) genus, Palladii Mystas, quorum se tota reclusit, Tota sinum votis Virgo-virago dedit; Quorum si totidem tollas oracula linguae, Intuitus quiddam quo doceamur habet: & modò Woodstochios peragranti mente recessus, Et loca Virgineo carcere nota nimis, Heu! indigna tamen, quis enim Te vincula Minos, Quis te Diva ferat Elizabetha pati?

Ut tulerit Soror, illa Soror, nî fata vetâssent, Suppliciis post Te credita digna tuis: Denique nunc vicina vagos per caedua saltus, Nunc vada pervecto, nunc juga summa mihi, Oxoniis obversanti per somnia clivis, Oxonii pleno, quantus ubique feror, Quis plateae turbas, subigentes saxa covinos Objiciat, carros, esseda, plaustra, trahas, Calcar agasonis, gemitum obrudentis aselli, Hinnitum stabulo profugientis equae. Causidicûm turmas, spumantes jura patronos, Illapsa in pavidos nomina dura vades, Chrysidis ante fores extinctâ cum face carmen, Ante diem surdas Chrysidis ante fores, Importuna popinales in prandia bombos, Fercula clamores singula nacta suos, Compita pestiferis passim consepta cloacis, Fusa per angustas vasa pudenda vias, Contiguas quoquò versùm, quot tecta, tabernas, Murmura, stridorem, sibila, flagra, minas? Quis populi phaleras, torto velaria bysso, Pocula de Samiis gemmea facta scyphis, Interfusa per augustas aulaea fenestras, Jàmque graves auro, non elephante, toros, Balsama, pastillos, thalami diapasmata, fumos, Cinnama, odoratas, Persica thura, dapes, Coccina, pelliceas, strictos adamante capillos, Et vario semper more, colore peplum? Quis rerum salebras, civiles jurgia spinas, Aurea perpetui semina dissidii, Indigno Batavis commissos Marte Britannos, In sua fraternas signa reversa manus, Praelia retrorso longè contermina Gangi, Eoo tristes littore naumachias, Et piper & palmas & adusto cinnama libro, Et laser, & calidas, lignea pruna, nuces?

Singula certatim nec iniquâ lance pependi, Multa nec aetatem non subiere meam, AEtatem, nisi vana fides, cui non malè rerum Exacuant juvenem splendida quaeque sitim. Oxonii fontes, & vos tamen una videndi Deficiat nullo spes rediviva die, Et modicos inter Patriae meruisse Poëtas Dictus, abhinc nullo, nec novus, ore legar, Nî vestris habitare jugis, nî vestra supremos Ad Vada praetulerim consenuisse dies, Lassa super vestro componere tempora musco, Esse soporiferas murmura vestra dapes, Nesciri mundo, mundum nescire, latere Perpetuùm instabiles, turbida fata, vices; Me quoque quà fas est, nec quas collegerit angi Quando resolvendas quisque Cometa minas, Quid moveant Reges, quid ab Hesperio Hymenaeo Concipiant Britones hinc spei & inde metûs; Quatenus esse noverca suos sua viscera cives Perget & insanum Gallia posse nefas; Summane inabrupto ferient impune volatu Sidere Pannoniae signa gemella Ducum Victrices Aquilae, nec erit cui longa superbi Prosperitas môrit nominis invidiam, Vel Patrio procul orbe alieno proxima Regum Posteritas exul jussa latere solo; Ullane pacato post longa incendiaBelgae Luxerit haud socio sparsa cruore dies, An Batavas iterum, tam culta novalia, ripas Barbarus infando Marte reviset Iber, Et lacrymis iterum & sanie turbatior ibit Rhenus, & infames devehet ater aquas: Sed virides variare toros, prosternier umbris, Languida fragranti condere membra thymo, Hìc violas amplecti, hìc perpetuos amaranthos, Hìc crocon, exuvias hìc, Hyacinthe, tuas,

Hìc Satyros, Dryadesque, & alacria numina Faunos Concutere ad Batavam, quà patet umbra, fidem, Securos inhumare dies, destertere noctes, Sidera Phoebaeae nectere sera faci, Otia deglutire: horum si largior olim Suaserit alternas copia delicias, Tum tua, tum verò, Bodleje, in fercula ferri, AEthereos animi, mella meraca, cibos, Ambrosiam saecli, monumenta tot ultima tecum Pervicturorum saecula semideûm, Palladios, totidem cerebrorum semina, partus, Mille sui versos in simulacra viros. Heu! mea continuis aeternùm saucia plagis Belgium, & aerumnis nunc quoque strata novis, Si bene natales quisquam contemnere cunas Sustinet, & patriae vix memor esse suae, Hac Batavas mercede queam contemnere cunas, Hac valeam patriae vix memor esse meae. Sed pudor hoc & fata vetant, crudelia fata, Candidus ingenui gloria prima pudor: Iste domum vocat, illa forìs impune morantem Pacato Batavum claudier orbe vetant: Dum totus furit ungue Leo, dum proximus ardet Gelder, & ancipiti sternitur ense Brabas. Audi Brutiadum Pater; audi, maxime Regum, Improperant nimias fata pudorque moras. Si satìs Hesperios imbelli Marte cachinnos Movimus, & calami strinximus arma satìs, Solve tuo Belgas Tamisi, post penè quot anno Constituit menses Romulus ire suo. Poscimur altroversùm, &, quae nunc nubila nigrent, Exulibus miserâ non vacat esse domo. Oxoniae valles, en quàm discordia votis Obvia conveniunt undique vota meis! Quàm tristes patriae simul aspectare ruinas Eminus, & civi non datur esse pio!

Avehor, opto, tremo, feror in contraria, findor, Quò decet ire piget, quod libet esse vetor. Bellorum Pacisque Dii, Laurique potentes, Omnis in hoc unum turba voluta caput; Arma citant, pietas urget, spes, vota reclamant, Par agit in partes ardor utrinque pares; Praevaleat pietas, fuge spes, ignoscite sylvae, Vestra minùs quassae gaudia mentis erunt.

Londini. cIɔ Iɔc xx.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove