Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In I. Vallensis Principis Auriaci Medici primarii de Rerum inconstantia Versus mihi inscriptos.

PErpetuos rerum fluctus vicinaque summis Infima, & haec imo nescia stare loco, Siquis adhuc, ignara sui praecordia gestans, Nescit, & alternas hactenus ire vices: Helleborum, aut istos jubeam potare furentem Versiculos, Medicae munus utrumque manus. Mox reliquum supplebit Iber, fassurus & ille Posse quid alternos in sua fata dies, Atque aliquem elatae casum succedere sorti, Cujus in obsidione tum versabamurAtque aliquid Grollâ majus adire necem. Tu tamen hàc ignosce tenùs, doctissime rerum Arbiter, est quod te dedocuisse velim. Tempora temporibus succedant, arma triumphis Altera, laetitiae proximus ito dolor; Omnia fortunae perimat rigor, omnia tollat Gratia, sors istam nesciat ulla rotam: Do tibi me Constanter, & hic, me sospite, semper Unus amor, quo te prosequor, unus erit.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove