In Barlaeum.
MOverat aestivas inflatior Ya procellas,
Et poterat socio sic soror esse Mari:
Absq; quod inflate decor, in multiplice rugâ,
Quâ male visa fuit ringere, risus erat.
Cum saturis Mudâ monitis seks ire capellis,
Magna trias parvae noluit esse comes.
Vossius in dubio, & quidam, vix fortiùs, alter
Credere se notis non valuere Notis:
Burlaei ancipites Pirene Pallida mentes
Impulit, exemplo crevit uterque pavor:
Ingemuit contempta suis Heroïbus Argo,
Nec tuba vexati tanta rudentis erat:
Vespera, si rubuit, rubuit pudibunda, Batavos,
Pontigenas, Pontum posse timere viros.
Quaeque adeò socii tulimus, quae tota feremus
Natio, mas, non mas, damna Poëta dedit.
De Graecis, age, de Latiis nego, credo docenti,
Quidquid sive jubes credere, sive vetas;
Sed Batavis, ignosce, potestas, Flacce, Poëtis
Quidlibet audendi non satis aequa data est.