Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Academiam Oxoniensem, cum Epithalamia Nobilissimorum Iuvenum in Nuptias Principum Gulielmi Auriaci & Mariae Britannicae transmisisset. E castris ad Gennepam.

OXonii colles, quos inter Apollinis olim Festivâ juvenes movimus arma manu, Arma nec exciti, nec tentatricibus armis, Nec Batavam vestrâ sollicitante lyram; Accipite hos hodiè cum floribus ἀντασπασμούς, Quos superi vestris implicuere Rosis. Ni foret immensi vis invidiosa Profundi, Ni foret obstantis vasta vorago Freti, Quâ malè dividimur, quâ prospectare dirempti Non ferimur siccas, littora vestra, nives, Non ferimur quae junxit Hymen sociare Batavis Pectora gentili candidiora nive; Iret in amplexus plebs non ingloria Vatum, Iret in officium carminis os & amor. Nunc aliquis de faece virûm qui castra sequuntur Martia, Phoebaeae transfuga militiae, Occupo Belgarum partes implere loquentûm: Turba salutantûm est una, nec una, manus:

Fessa manus, manus Auriaci confecta labore Imperii, soli non sibi nata manus, Sic quoque non nulli προτελεῖς affando Poëtas Eminùs Auriaco prompta ministerio. Testor enim, testor, Iuvenes ad maxima nati, Grandia facundis carmina texta modis, Carmina, quà patet ingenti vernacula mundo, Omnibus aptatum gentibus omne melos, Auriaco placuisse Patri, placuisse Marito Nobile contractae pignus amicitiae. Nec satis ille Patrem, nec se satis iste Maritum Credidit aut animi vota peracta sui, Oxonii fontes, nisi vestro ritè sacrata Tam bona tam sacro murmure sacra forent. Est aliquid, populi voces & vota tulisse, Est aliquid nulli displicuisse bono; Gaudia turbatis vultu retulisse Britannis, Discussisse Iovis nubila Sole brevi: Est aliquid, Procerum plausus, vel nobilis Aulae Moribus ingenuis conciliatus amor; Terrenis placuisse Deis, placuisse Deabus, Mille puellarum basia, mille virûm Blanditias, mille amplexus, longo ordine χαῖρε Perpetuum plenis elicuisse viis: Prima maritorum primo libasse cubili Gaudia, &, unius ni levis interulae Tutrici praetexta manu cautela fuisset, Plena maritalis gaudia parta thori: Plus est, Oxonii colles, plaudente Senatu Hesperidum fausto nunc Helicone frui, Propitiisque Deûm quibus est sapientia curae Numinibus, Fati culmen adîsse sui. Fluxa fides populi, fluxa est versatilis Aulae Gratia, & incertae fulgur utrumque spei. Quod Patriae non fortuitò delecta Juventus Consiliis librae ponderat axe suae,

Collatisque rei priscae praestantibus ad rem Exemplis, animis, & ratione probat, Hoc juvat, hoc solidis alte radicibus actis Credimus aeterni Foederis auspicium. Scilicet his animis Princeps utriusque Iuventae Hac Batavae mistâ fidet utrimque manu, Quasque triumphator vires acquieret eundoPrincipis Gulielmi invexillo Symb. sub Sole oriente, à me inscriptum. Fulciet Auriacae juncta Britanna cohors: Cum simulatus Hymen, spretique injuria Regis Vltio cognatae posteritatis erunt: Hostica germanae turbabunt aequora classes; Vulturis huius erit praeda, vel hujus Iber. Ibimus & Boetin Tamesis Rhenique Mosaeque Subdere cogemus colla superba jugo, Et malè possessis Domino concedere jussum Rapta Palatino reddere regna Duci: Denique & à paucis pacem, quam pernegat Orbi Efferus, inflexo poscere saepe genu. Oxonii colles, tanto nos omine rerum Fata ligant, tantis jungimur auspiciis. Jungimur? an vanâ lactamur imagine ficti Foederis, & magnae futilis umbra rei est? Futilis umbra rei est, nisi qui modò foedera junxit Ipsa individuus pectora jungat amor, Iungat Hymen, spe major Hymen, re magnus, & omni Parte rei, & nullâ claudus ab interulâ. En erit illa dies qua complexanda Batavis Descendet Patriâ puppe Britanna Venus? Quà Zephyri strident, Coeli convexa boabunt, Et Maris & Terrae turba, Maria venit! Oxonii cives, si sunt rata Foedera, si, quem Ore probavistis, mente probatur Hymen; Si placet unius moeror frendentis Iberi, Si Batavo-Britonum gaudia juncta placent, Exaudite preces Generi, Socerique, Socrûsque: Optatam cunctis accelerate diem.

Flectite non durum Sponsae Socerique Socrûsque Foecundis linguae flexibus ingenium. Omnia speramus, (quid non speremus amantes Patronis Batavi collibus Oxoniis?) Omnia speramus, modò tot, sacra nomina, Vates Academia Vice-Cancellarius.Potterus totidem Rhetoras esse velit.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove