Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In Iohannis Smithii, summi Antiquarii, Dissertationem pro Neomago Oppido Batavorum.

HUnc quoq;, si fas est, si quam non vana meretur Deucalioneae stirpis origo fidem, Hunc quoq;, tot gemmas inter nummosq; loquaces, Eruta felici sidere gleba virum Naturâ ludente dedit, κειμήλιον orbis Antiqui, lucem deliciumque novi. Unica Romanos inter sub judice lis est Et Batavos, utris debeat ille genus. Románe nascentis pueri cunabula primùm, An Batavo Solem viderit iste solo. Res Batavas, res annorum sub nube sepultas, Tantam de tantâ prodere nocte diem, Gentilem Batavum adversos habuisse Quirites Arguit, & nostro sub meruisse Duce. Romanas acies in controversa Batavûm Oppida, nec dubiis tradere castra locis, Tradere Caesareo, qualique Hortensius olim, Quali non poterat Tullius eloquio, Romanas acies inter vixisse Quiritem Dictat & in nostrum signa tulisse Ducem. Dum pugnant avidae, dum cunas Roma, parentes Imputat ambiguâ terra Batava fide,

Tu, quod agis, Smithi, pulchri certaminis ansam Multiplicem mox & mox iterumque dato. Nec verò sine Patre satum sine Matre videri Stemmatis ingenui dedecus esse puta. Rudera cognatos numeras illustria, multo Consule, non raro Caesare fratre venis. Respue, quo clares, tituli gentilis honorem; Nobilior Terrae filius esse potes.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove