Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In A. Vinnii ad Institutiones D. Iustiniani Notas perpetuas.

AFfer ad haec frontem explicitam, rugisq; benignis Scriptorem ingenuum, candide Lector, adi. Si crambe bis cocta datur, bis cocta palatum Afficiet, lepido tota novella coquo. Hìc, ubi tot videas perituris perdita chartis Nomina, Perpetuas praestitit ille Notas. Dictârunt proavi, nunquam satis optima dici Quae quiscumque satis discere nemo potest. Sit Caesar pro Sole: tamen sub nube latenti Phaebo Luna, faci fax adhibenda fuit. Vinnius hanc tibi, tiro, operam, si dicere verum Nil vetat, hanc navat vel, veterane, tibi, Vel vobis, Terrae Domini, collectaque Regum Nomina pacificâ, Plenipotente manu.

Quin, Caesar Germane, tibi. Mandata, quod audis, Non intellecti Caesaris esse puta. Si dubias olim licuit praetexere leges, Desiit ambiguis sensibus esse locus. Frustra nos tardae Synodi facundia vexat, Pagina Vinniadae tota Monasterium est. Invenies parvo Pacis momenta libello: Longa tribus verbis corruet ira Ducum. Praecipit heic Alium non laedere. Te tibi testem Sume, sit arbitrii propria causa tui. Eloquere, an culpae reus, an sis criminis expers: Si reus, en quâ te, lege lavande, alves. Postulat hoc unum Caesar, cum Caesare Reges, Patria cum lachrimis, Redde cuique suum.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.