Ejusdem ad me.
ESt ergo mendax Thorius? est adulator
Censore sano, cuncta cui licent, Vate?
Quod risit & laudanda laude donavit,
Ac si nefas videre, & eloqui verum?
Non sic abibis; contumeliam tantam
Mussare nolo: Hugene, dic locum & tempus,
Vtrimque decernamus ut pares armis.
Quamvis juventâ fervidus Dares adsis,
Alterque Proteus induas modos omnes,
Nunc claudicante, nunc gradu irruens recto,
Modò ense sex pedum, modò brevi sicâ,
Ego gravis aevo, sanguinis gelu tardus
Audebo magnum facinus & cothurnatum,
Audere quando cuncta vatibus fas est.
Quoscumque incipies imitabor carmine motus,
Vt me esse factum intelligas umbram tuam:
Docte Hugene tuam quoties pugnabis in umbram,
Plagas feres quot dederis, at minùs graves.
R. Thorius.