Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

C. Barlaeo, Prudenti Philosopho.

Pectoris heroi, quo non augustius olim Intumuit, toto corripiente Deo, Substitit ad primas, nullo discrimine, noti Fluminis ad primas vis labefacta minas. Barlaeum excussit terror sibi, fortior omni Vate, quod hic timuit, foemina fecit iter. Credimus? an, quia distracto graviore procellâ Res cum Rhenano gurgite habenda fuit, Spreverit Ya tuas? ptuit sprevisse videri: Sed fuit haec lautae proxima causa morae: Dixerit, ut motas adspexerit eminùs undas, Et nemus ingenti turbine, Muda, tuum, Quò me cumque vocas, magni Maris arbiter, ô nec Crimine, nec, testor, carmine laese meo,

Fas sit non nocuo sibi consuluisse Poëtae, Fas sit ad incertam cautiùs ire necem: Dum turbas irate foris, dum caerula latè Cana procelloso spuma colore tegit, Intus ego spumas iterumque iterumq; salubres Hauriam & innumeros non numerabo scyphos: Donec ab ingesto tumeat vesicula Divo, Nec superet quo se suggerat Ya locus. Sic ubi anhelantis lateri lethale carinae Vulnus, & extremo fortè furore, dabis, Naufragus hinc prodar tabulis licet, inde fluenti Fune, meo certè non gravis utre ferar. Quàm benè virginibus comes it sapientia Musis, Quanti Naturae noscere scita fuit, Quàm benè libravit, quantâ ratione, nec ipsos Quae Dii merserunt mergere posse Deos!

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.