Domus mea.
OS medium, os sublime; sua sub fronte patentesNon potest aedes ulla sine Symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti ad hominis bene figurati membrorum habeat exactam rationem. Ergo, si ita natura composuit corpus hominis; uti proportionibu membra ad summam figurationem ejus respondeant: cum causa constituisse videntur antiqui, ut etiam in poerum perfectionibus singulorum membrorum ad universam figurae speciem habeant commensûs exactionem. Vitruv. lib. 3. c. I.
Hinc intervallo compare, & hinc oculos;
Tempora; Nasum; Aures; Humeris & Pectore nata,
Pectore, ut est domini, Brachia candidulo;
Ossa nitore suo; tectas cute duplice costas,
Conjuga sub Costis viscera, ventre cavo,
Exhibet una domus: quin, si non fallitur autor,
Ridet ad intuitus blandior, Haga, tuos.
Da veniam infanti; mox ut provectior annis,
Quae tacet in cunis, pauca loquatur, homo est.