Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Thorium.

QVod imperiti comparas Apellaeae Manum Batavi; quod sales, quod & salsae Veneris lepores carmini bis insulso Penitusque nostro sponte vadis assertum, Thori diserte, ringar, anne ridebo? Ridebo certè candidae dolum fraudis, Blandâque pascar veritatis offensâ, Formare quas Natura noluit formas, Celare quos Natura protulit naevos, Id esse vatum gnarus, hoc amicorum. Thorius ut nostrâ vidit nihil esse Poësi, Nil penicillo scivit illaudatius, Risit, &, ut par est parium praestantia! dixit, Quantùm hic Apellis, ista Nasonis tenet.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove