Ad Claudium Salmasium.
MAxime Salmasi, quem nil nescire negare
Non licet, est quod te scire negare libet.
Scilicet, Hugenium satis insanire Poëtam,
Ut quid te dignum crederet esse sui.
Credidit hic tamen, & magnis non magna placere,
Quò magìs emineant, munera posse viris.
Hac mercede mali tolera fastidia Libri:
Quod solum poteras discere, ego docui.