In Vindicias Maris liberi Theod. Graswinkelii.
QUod Africano Poenus invicto fuit,
Quod Grotio Seldenus invictissimo,
Burgas fatetur esse Graswinkelio.
Si vapulare tertio cui vacat,
Armatus adsta: pruriunt pugni graves
Pugili Batavo. Nemon' est? nemo, hercule:
Latent Britannus & Ligur; nec lampada est
Qui traditam, triariis fractis, petat:
Silentium Terrâ, silentium Mari,
Et Halcyonia fecimus. Tanti est duos
Bis impetitae veritatis vindices,
Fisci patronos patrii fortissimos,
Duos Batavos ore libero, duos
Mare liberum adstruxisse liberos mares.