In obitum Fr. Spanhemii lachrimae.
ERgo quis hoc tentat, fieri quod posse negabam, Spanhemium extincto dicere Spanhemio! Ergo nec in Coelos omnis facundia cessit, Ex quo se superis intulit illa Deis! Si quid, age, in Terris superest Ciceronis adempti, Hunc opus in Terris, hunc labor esto loqui. Inveniat sua sublimis praeconia virtus; Omnis in hoc omnes erigat autor opes. Vir pie, de numero sine fastu & fraude piorum, Vir Sophiae fons & fax, vir ocelle virûm, Maxime vir, ter maxime vir, cui rara videbunt Saecula, viderunt aurea sola parem,
Quem quae surripuit Belgis injuria fecit Criminis aeterni se Libitina ream. Me quoque tam crudi feriit violentia fati, Me quoque substravit tanta ruina sibi; Et volui & potui maestum mea numina Carmen Poscere & ad fletus addere verba meos: Sed malè cum fletu verbis convenit, & ipsos Saepè reluctantes obruit ipse modos. Quid lacerum porrò immites laceratis amici, Quid miserum simul & cogitis esse pium? En ego qui magnis olim mea lilia bustis, Et quae posset amor dona jubere tuli, Hic sileo, hic rigeo: magni se nempe dolores Expediunt; loquitur luctus; at horror hebet. Horreo cum tenebras video, quibus obruta nuper, Principe sublato sidere, Terra latet: Horreo cum doceor quae tam coelestia Coelum Sub Coelo voluit vivere, posse mori. Scribite quae tanto non inferiora sepulchro Carmina non uno par sit ab orbe legi: Scribite queis animi tantam praesentia cladem Sustinet: officium non facit ista manus. Si facit, hoc ipsum quod ames fecisse litura est, Et genitas visa est non genuisse notas. Nempe quid excudam, si, quae vix erpere possint, Hic ubi sunt lachrimae sepia, verba natant?
Cookies on Poetry Cove