Epitaphium Caroli Morgantii τοῦ χολωδεστάτου, Viri fortissimi.
SEcurus, hospes, si Britannus aut Belga es,
Securus in Morgantii sede busto.
Non est furore perciti procelloso
Quod extimescas posthumum viri fulmen,
Nec vivus istâ bile vixit horrendus.
Flagravit irâ mitis, impotentique,
Nons aevus, aestu; canduitque inoffenso
Candore. Naturae fuit soloecismus
Quo cespitavit, innocentibus flammis
Sibi molestus, nemini bono; fortis
Et comis idem victor atque convictor,
Heros herusque laude dignus & luctu.
Quid plura? miles optimus, bonus civis
(Securus audi, qui Britannus aut Belga es)
Soli Patriae dixit bonum sacramentum,
Solis Iberis & malis Sacramenta.