Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Amplissimo doctissimoque Viro Gaspari Barlaeo, S. DUm te tenebrio malè feriatus exercet, Barlaee doctissimme, quod cur tam obstinatè mecelaveris nondum capio (nisi fortè me anonymum illum suspicaris) ego me ad Exercitum, &, ecce, tecum exerceo. In nova fert animus. Libuit à via divertere, & in majestate sua Naturam ludos facere. Iudica quo successu. nec parce immanibus ausis. Paucorum dierum iste labor, & castrensis; quid autem labor? feriae fuerunt, ambulanti à meridie, pediti vel in equo, siccisae, sicut meus est mos. Adverte, si tanti est, an satìs ἐπιτηδείως, satis alibi venustè vel acutè nugatus sim. Fuit, ubi in specioso paradoxi commento desudavi; nonnullis facilè defunctus. Verba utique ad praevisam rem, praecipiti venâ, quasi ἐκ χειμάρρου provoluta sunt. Congrui, Latinis, pressis adeò & nervosis cum cura uti conatus sum; salvo, quantùm potui, cujusque rei charactere. Rogavi ne parceres. parce tu Scriptori tamen ab ope hìc librorum destituto, aulico & occupato: à quo inter omnes convenire nulam rem bene exerceri posse, non eloquentiam, non liberales disciplinas, legisti apud Philosophum, qui, si Hispanos audias, ad AEbucium Liberalem septem libros scripsit de Veneficiis. Nam crudeli populo scilicet veneficium pro beneficio est, &, si res postulet, atrocissimum facinus diluitur linguae lapsu. Ama me & vale, cum amicis, Vossio, Wicquefortio, Vondelio, &, si ruri non est, humanissimo Hoofdio. Sprangae, in Castris IX. Kal. Nov. Anno cIɔ Iɔc xxxvɪ.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.