Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Danieli Heinsio Equiti, Consiliario ac Historiographo Regio, Viro & amico incomparabili. CVm in Republica, Vir Nobilissime, quibus illa feliciter incumbit, opellam meam apud exteros aliquoties dedignati non sunt, gloriari apud amicum fas sit, iis me officiis eâ fide ac solicitudine incubuisse, ut qui plurimis usu vel solertiâ, sedulitate certè atque eo erga Patriam affectu, qui bono in Cive perperam desideretur, nemini concesserim. Relinquebatur ut quò illae etiam horae devenissent, quas vel foris curae publicae immunes, vel privatorum domi negotiorum expertes habui cum pluribus ne nescirent, Quorum haud paullo magis interesse videtur, quo pacto subditorum singuli otientur, quàm quibus universi negotiis attendant; ut ab otio ad malam frugem naturâ proclives sumus, & brevi ista spatio distare perhibentur, parùm boni agere, & mali multùm; sive, ut ferociùs olim pronunciatum nosti, Virum otiosum esse, & malum Civem. Faciunt eò potissimùm Libelli isti; qui magnam partem iis ex abortibus compilati quos quotidiè obtrudi tibi quàm humanissimè passus es, ut de severitate tuâ securi esse didicerunt, clementiam plerique toties experti, nec alio vel tutore vel vindice publici tribunalis majestatem experiri debuerunt. Mea, inquam, refert, Patriae universae ut constet, eas me res egisse cum nullas egi, quas plerique cum agunt, summoperè id curant scilicet, ne quis eos otiari existimet; quas verò tu cum ageres, ita te otiari credidisti, ut nec bono Cive, nec homine quidquam erudito indignum ageres, at nec ab illo valdè alienum quidquam qui se uni Sapientiae aliquando dicatum iret: si quis fortè ab aetate pari & Otio, ad eandem frugem ratiocinandum duxerit, & quantò ingentibus illis praeludiis tuis praestare constat immensum eruditionis cumulum, quo te stuporem ORbis literati agnoscimus, tantò serias olim cogitationes meas nugacissimis istis pro modulo potiores fore. Patere nunc ergo nomine me tuo tantisper abuti, quàm exemplo uti necesse habeo. Spondeo non invitus, iis me sensim vestigiis institurum, quae, ut infinito te ponè intervallo secutura sint, nec ipse tua esse negaveris. quin si te judice credi coeperit, hos etiam inter lusus otianti verbum excidisse non otiosum, ego verò is videri pergam quem à Rep. arceri Patriae intersit, ejusmodi mox otio vacaturum, quod, ut ista paucorum oblectationi, publicae nî fallor, utlitati conducet. vale, Vir maxime, quique nec amicitiam meam hactenus contemsisti, neque secessum scribentis, & Otia boni consule. Hagae-Comitis, VI. Cal. Iun. cIɔ Iɔc xxv.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove