Ad eosdem, in Crucem auream Dan. Segers ab Auriaco Principe dono missam.
DIscite, seu sociis libeat seu fratribus esse,
A Romae quondam Fratribus & sociis,
Quos vano batavos dictatis crimine christi
Tollere nolle crucem, tollere nolle Crucem.
Nec potuit verò Crux de graviore metallo,
Nec potuit Patri de meliore dari.
Si gravior Christi est (hoc ipso dicimus auro)
Aurea, vitalis, sana, salutifera est.
Tolle Crucem secure Pater de pondere; nunquam
Ulla simul gravis ac aurea massa fuit.