Ad Barlaeum. SI Meteorologiam meam, ambitiosè nomini tuo nuper inscriptam nondum accepisti, minus damni est, quàm si te tineae ad coenam vocaverint, raptum aliò ex condicto; Mudam puta, vel ad Vossium, Wicquefortium, Baeckium, aut Vondelium, omnîs homines qui Se praestare student caeteris animantibus. Et, si quid sanè tabellarius sapuit, jam in Myropolio legor gravis autor, vel thuris piperisque sum cucullus, vel scombris tunicas dedi molestas. Sin tradidit ille illustres paginas, Barlaee mi, facinus, mehercule, te dignum facis, et sacri Codicis non immemori Lectore, qui Stulto non respondeas in stultitia sua. Anonymum si sic excepisses, dubitare possem, an non meliùs tibi consultum esset; nisi obstarent quae notâsti obiter, multi ponderis argumenta. quibus cum accedant Herculea illa, quibus, lacessite pugil, amentem jugulasti, atque adeò merentem, (ut qui in Sacris, quae profiteri fertur, voluit videri non legisse τὸ, μεταξύ σου καὶ αὐτοῦ μόνου) assero, & fatentur omnes boni, interfuisse tuâ, & amicorum, ne hoc impunè ferret. Prostrato, mihi denique illudere libuit, & Leonem, ut apud Senecam est, subulâ impetere. Facit hùc Epigramma, quod in capite invenies nonnullorum, quae his addidi ejusdem farinae, sive furfuris. Si inspicere singula dignaberis, in Castris, vel itinere omnia memento nata. excepto quo Realium alloquor, eximium, ut nosti, virum, qui nunc ingentis rei, et suâ curâ dignae procurationem obit. In illo, & caeteris, futilis venae meae genium agnosces. quo cum delectari te tamen, pro humanitate tua, professus sis, etiam hoc aere, nomen aureum, quo me obligasti, dissolui patere. Loquor nunc de tot selectissimis deliciis, quibus tu me partim, partim tuo nomine, cujus ille verax & perpetuus praeco est, Cl. Wicquefortius impertiit. Inter illas quoties attentionem pasco, repeto ejusdem Senecae luculentum illud & subacto aulico, an subtili oratore, dignum: Quocumque, ait, (nescio nunc quo loco) oculum miseris, id tibi occurrit, quod eminere posset, nisi inter paria legeretur. Nobilis et arguta laudandi ratio. At Amice, si te legat, ne hac quidem sibi satisfaciat. de me, ut porrò silere pergas, sincerè postulo. Placet merenti poena, prae encomio, quo me in ruborem agis; dum anguli nimirum acuti cum obtuso comparationem longè venustissimam praeposterè nobis applicas. Rursus in verba Senecae impingo. Acumen Epigrammatibus meis adscribere voluisti. Audi Philosophum, caeteris, si quid video, extantem, quantum de cupresso inter viburna scriptum est: Acuta, inquit, sunt ista quae dicis. Nihil est acutius aristâ: quaedam inutilia & inefficacia ipsa subtilitas reddit. Hac aristâ, quasi virgulâ, crede, mi Barlaee, saepius me castigo; & si quid casu opportuni excidit, quod, nondum refrigerato inuentionis amore, plausum inventori eripiat, aliundè me intueor, &, numquid me, inquam, induo in artificii veternosissimi nodos? Sed haec Senecae item, ni fallor, dictio est: nisi finem facio, totum hodiè recitabo. neque enim diffiteor perpetuò mihi obversari sapientissimum mortalium, cujusque unius gratiâ laxius otiari optem, quàm nunc per istud licet, quo mihi cum officio luctandum est, quia semel recepto. Neque enim fefelli, cum in Castris me quàm densissimis occupationibus distrahi clamavi, & hàc non nihil veniae apud literatos promereri. Solo ultimo bimestri invenio, & stupeo, & indignor, scripsisse me, vario sermone, ad CCXVII. epistolas privatas. Adde rotam Ixionis, &, quàm eò loci Respublica me exerceat, expende: Judicabis quàm angustè tot Epigrammata sederint: per quas rimas emissa gracilitate suâ nimirum punxerint, ut de arista dicebamus. Sed licetne, inquies, per doctorem, cujus tu in verba jurasti, epistolae, sinistram legentis manum implere? sanè, si tertiam invenias, quam ab innocenti servo senex Aulularius poposcit, jam occupata sit. neque occupatior me tamen; qui & ista me nugari testor inter non ausim queri quot avocamenta. Vale tandem, vir doctissime, & vel hac etiam de causa sile, ut sic loqui desinam. In pistrino meo, Aula Principis, biduo post Id. Novemb. cIɔ Iɔc xxxvi.
Cookies on Poetry Cove