Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Renatum Cartesium, cujus hoc Axioma. Ego cogito, ergo sum.

NEquit tuus non esse, qui te cogitat, Quod es, stupendum veritatis vindicem; Qui verb adamnas fraudulenti commatis, Fucum scholarum, futiles praestigias Inaniarum, splendidas inscitiae Larvas, & omnem saeculi histrioniam: Qui rebus instas, qui quod est quid sit doces, Non quod videri possit aut pravè solet: Qui sic per imas intimarum partium Graderis latebras, ut quod est densissimum Patere rari retis instar feceris.

Quid retis? angustissimas angustias Rei creatae feceris tuam Stoam, Prae quâ Stagirae sordet ambulatio. At sic, Amice, ego cogito, ergo sum

Tuus C.H.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.
Momenta desultoria · Constantijn Huygens · Poetry Cove