Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

In I. Iacobi Chifletii de Ampulla Remensi disquisitionem.

DOctè, Chifleti, & eleganter & probè Quod nemo sanus improbaverit probas, Quod somniarunt caelitùs Remis datum, Vas esse vanum, & esse nugas vitreas; Nec ipsa tecum pugnet impudentia, Nec ultima obstinatio. Quid est tamen? Equidem stupebo eritque pro miraculo, Quod Halla & Aspricollis invideant tibi, Si quamlibet disertus hoc confeceris, Ne bulla scriptor pergat Ampullas loqui.

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.