Forti viro C. Barlaeo.
CRediderim timuisse viros, tremuisse Poëtas
Amstelios, salsum pectora salsa Salum?
Crediderim sicus, cujus dux Foemina facti
Sobria, idem potos non potuisse viros?
Scilicet. Vnde tamen tam cauta libido timendi
Tam subitò madidis vatibus orta fuit?
Nescio; sive sciam, cupio nescire videri;
Nîl mihi cum doctis unguibus esse volo.
Hoc liceat: dulces isthinc mea Muda lagenas
Obtulit, hinc salsas Ennosigaeus aquas;
Salse rei salsae vindex, ignosce roganti,
Truserit hic magis, an traxerit iste liquor?