Skip to content
1655

Momenta desultoria

Constantijn Huygens

Ad Iacobum Gevartium Sen. Antv. à Secr. In effigiem Cylindri glacialis, qualem paullo ante Antverpiani quidam vario post illum carmine ad miraculum elatum ad me miserant. Meae autem picturae inscriptio sic habebat.MIRA DE LENTE. Horribile portentum Hagae Com. V. Kal. Febr. procul omni industria editum, tota Hugeniorum Domus adspexit, tota despexit. cIɔ Iɔc xxiv.

TAle super tali surrexit marmore marmor, Talis ab Hollando substitit unda gelu, Hìc ubi candidulos inter, sua moenia, colles Prospicit Arctoúm nobilis Haga solum. En iterum, Atuatici, rapite in miracula stillas Prodigii nobis non habitura locum. Nil admirari prope res est una Batavos Quae docuit temere nil timuisse viros. Si tamen admotas elusit stiria prunas, Si calidis algens ignibus arsit apex, Qualis in AEtnaeo (capitis portenta, Brabanti?) Mista nives didicit ferre favilla jugo, Prosit aruspicium, constent sua fata cylindro; Ilicet, & stupidi quod stupeamus erit. Caetera nec pueri suspeximus. ERgo, Gevarti, Te quoque tantillo diriguisse gelu!

Cookies on Poetry Cove

We use cookies to remember your language preference and — only with your consent — to learn how Poetry Cove is used. You can change your mind any time.